Hľadaný výraz: Lk 13,6-9, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
6 Dicebat autem hanc similitudinem: “ Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit. 7 Dixit autem ad cultorem vineae: “Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio. Succide ergo illam. Ut quid etiam terram evacuat?”. 8 At ille respondens dicit illi: “Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam et mittam stercora, 9 et si quidem fecerit fructum in futurum; sin autem succides eam” ”.

1

mail   print   facebook   twitter